T / tamquam
adverb #355

tamquam

as much as; so as; just as
as much as, so as, just as, like as, as if, as it were, so to speak, etc.
Sa. Esne tu huic amicus? To. Tamquam di omnes, qui caelum colunt, Plaut. Pers.… in general
In gen.: Sa. Esne tu huic amicus? To. Tamquam di omnes, qui caelum colunt, Plaut. Pers. 4, 4, 32: Cu. Serva me. Ph. Tamquam me et genium meum, id. Curc. 5, 2, 29: Ge. Nostin' ejus natum Phaedriam? Da. Tamquam te, Ter. Phorm. 1, 2, 14: quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi, Cic. Att. 6, 1, 5: tenebrae ibi erant tamquam nox, Plaut. Cas. 5, 2, 8: Si. Quālibet perambula aedes oppido tamquam tuas. Th. Tamquam? id. Most. 3, 2, 122: inspicere tamquam in speculum in vitas omnium, Ter. Ad. 3, 3, 61: repente te tamquam serpens e latibulis intulisti, Cic. Vatin. 2, 4: ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, id. Off. 2, 12, 43: sensus in capite tamquam in arce mirifice conlocati sunt, nam oculi tamquam speculatores altissimum locum obtinent, id. N. D. 2, 56, 140: sic tamquam pilam rapiunt inter se rei publicae statum tyranni ab regibus, id. Rep. 1, 44, 68; 1, 24, 38; id. Sen. 23, 83; id. Lael. 16, 59: commenti sunt, se de terrā tamquam hos ex arvis musculos exstitisse, id. Rep. 3, 15, 25.—
especially
sic; ita; N. cr with a corresp. sic ita
With a corresp. sic or ita: apud eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae, Cic. Fam. 13, 69, 1: neve te obrui tamquam fluctu, sic magnitudine negotii sinas, id. Q. Fr. 1, 1, 1, § 4: ut, tamquam poetae boni solent, sic tu diligentissimus sis, id. ib. 1, 1, 16, § 46: tamquam levia quaedam vina nihil valent in aquā, sic Stoicorum ista magis gustata quam potata delectant, id. Tusc. 5, 5, 13: sic ex corporis totius naturā et figurā varios motus cieri tamquam in cantu sonos, id. ib. 1, 10, 19: sic tamquam, id. Brut. 18, 71 Orell. N. cr.: si potis est, tamquam philosophorum habent disciplinae Vocabula, parasiti ita ut Gnathonici vocentur, Ter. Eun. 2, 2, 32: ex vitā ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam e domo, Cic. Sen. 23, 84; cf. also: tamquam, ita, in the foll.—
si; as if; just as if with si
With si, in a hypothetical comparison, as if, just as if, etc. (always with subj.): tamquam si claudus sim, cum fusti est ambulandum, Plaut. As. 2, 4, 21: curabitur, Tamquam si intus nemo natus in aedibus habitet, id. Most. 2, 1, 55: tamquam si emeris me argento, liber servibo tibi, id. Men. 5, 9, 42: qui tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris, Cic. Rosc. Am. 32, 91; id. Q. Fr. 3, 2, 2: qui, tamquam si arma militis inspiciunda sunt, ita probet armatum, id. Caecin. 21, 61: ut istum, tamquam si esset consul, salutarent, id. Phil. 2, 41, 106; id. Div. 2, 64, 131: ita me audias, tamquam si mihi quiritanti intervenisses, Liv. 40, 9, 7: tamquam si tua res agatur, Cic. Fam. 2, 16, 7: Plancum ... sic condemnit, tamquam si illi aqua et igni interdictum sit, id. Phil. 6, 4, 10.—Without verb: id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant, Gell. 15, 22, 6.—
as if; just as if
Sometimes tamquam alone, without si, is joined immediately to a conditional clause of comparison, as if, just as if: tamquam clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos, Cic. Fam. 12, 9, 1: tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur, id. Inv. 2, 1, 3: M. Atilium Captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius ad Africam offenderit, etc., Liv. 28, 43, 17; 45, 23, 12; 10, 34, 5; 29, 22, 1: quod a quibusdam sic accipi potest, tamquam haec sententia priori diversa sit, Quint. 2, 3, 10; 2, 1, 12: qui ita dicunt, tamquam inter duas leges quaeratur, id. 7, 4, 42; Cic. Brut. 1, 5: tamquam regum arcanis interesset, omnia scit, Liv. 41, 24, 3: tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, id. 40, 6, 6: tamquam non idem ubique di immortales sint, sed, etc., id. 42, 3, 9: ceteri, tamquam ita necesse sit, sequuntur, Quint. 12, 10, 5: tamquam nesciamus, Plin. 2, 63, 63, § 154; Petr. 106.—
For instance; for example
For instance, for example (post-Aug.): quaedam secunda ... tamquam tormentorum patientia, etc., Sen. Ep. 66, 5; 65, 8; id. Contr. 1, praef. § 23; 1, 8, 14: ut non aliquos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, Col. 3, 11, 5; Front. Aquaed. 87.